Joshua 24:5 Cross References - Clementine_Vulgate

5 Misique Moysen et Aaron, et percussi Ægyptum multis signis atque portentis.

Exodus 3:10

10 Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israël, de Ægypto.

Exodus 4:12-14

12 Perge, igitur, et ego ero in ore tuo: doceboque te quid loquaris. 13 At ille: Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es. 14 Iratus Dominus in Moysen, ait: Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit: ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te lætabitur corde.

Exodus 7:1-12

1 Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te Deum Pharaonis: et Aaron frater tuus erit propheta tuus. 2 Tu loqueris ei omnia quæ mando tibi: et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israël de terra sua. 3 Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Ægypti, 4 et non audiet vos: immittamque manum meam super Ægyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima. 5 Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum, et eduxerim filios Israël de medio eorum. 6 Fecit itaque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus: ita egerunt. 7 Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem. 8 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: 9 Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa: dices ad Aaron: Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum. 10 Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus: tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum. 11 Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos: et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptiacas et arcana quædam similiter. 12 Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones: sed devoravit virga Aaron virgas eorum.

Exodus 12:37

37 Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.

Exodus 12:51

51 Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

Psalms 78:43-51

Psalms 105:26-36

26 Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto: 27 et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus. 28 Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum. 29 Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina. 30 Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio. 31 Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum. 32 Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos: 33 quia exacerbaverunt spiritum ejus, et distinxit in labiis suis. 34 Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis: 35 et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum; 36 et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.

Psalms 135:8-9

8 solem in potestatem diei, quoniam in æternum misericordia ejus; 9 lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in æternum misericordia ejus.

Psalms 136:10

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.