Joshua 21:9 Cross References - Clementine_Vulgate

9 De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates, quarum ista sunt nomina,

Joshua 21:13-18

13 Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus: et Lobnam cum suburbanis suis: 14 et Jether, et Esthemo, 15 et Holon, et Dabir, 16 et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus. 17 De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabæ, 18 et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis: civitates quatuor.

1 Chronicles 6:65

65 dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis,

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.