John 9:5 Cross References - Clementine_Vulgate

5 { quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.}

Isaiah 42:6-7

6 Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te: et dedi te in fœdus populi, in lucem gentium, 7 ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.

Isaiah 49:6

6 Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.

Isaiah 60:1-3

1 [Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. 2 Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. 3 Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.

Malachi 4:2

2 Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.

Matthew 4:16

16 populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.]

Luke 2:32

32 lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël.]

John 1:4-9

4 In ipso vita erat, et vita erat lux hominum: 5 et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. 6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. 7 Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. 8 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. 9 Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

John 3:19-21

19 { Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera.} 20 { Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus:} 21 { qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.}

John 8:12

12 { Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.}

John 12:35-36

35 { Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.} 36 { Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.}

John 12:46

46 { Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.}

Acts 13:47

47 { Sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ.}

Acts 26:18

18 { aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me.}

Acts 26:23

23 si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus.

Ephesians 5:14

14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.

Revelation 21:23

23 Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.