John 6:41 Cross References - Clementine_Vulgate

41 { Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,}

Luke 5:30

30 Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis?

Luke 15:2

2 Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.

Luke 19:7

7 Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.

John 6:33

33 { Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.}

John 6:43

43 { Respondit ergo Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem:}

John 6:48

48 { Ego sum panis vitæ.}

John 6:51-52

51 { Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. (6:52) Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.} 52 (6:53) Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?

John 6:58

58 { (6:59) Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.}

John 6:60

60 (6:61) Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?

John 6:66

66 (6:67) Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro: et jam non cum illo ambulabant.

John 7:12

12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas.

1 Corinthians 10:10

10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.

Jude 1:16

16 Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas quæstus causa.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.