17 { Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor.}
John 5:17 Cross References - Clementine_Vulgate
Genesis 2:1-2
Psalms 65:6
6 Qui convertit mare in aridam; in flumine pertransibunt pede: ibi lætabimur in ipso.
Isaiah 40:26
26 Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc: qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit.
Matthew 10:29
29 { Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.}
John 9:4
4 { Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari:}
John 14:10
10 { Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera.}
Acts 14:17
17 (14:16) Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de cælo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et lætitia corda nostra.
Acts 17:28
28 In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam vestrorum poëtarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus.
1 Corinthians 12:6
6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.
Colossians 1:16
16 quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt:
Hebrews 1:3
3 qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: