John 3:10 Cross References - Clementine_Vulgate

10 { Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israël, et hæc ignoras?}

Deuteronomy 10:16

16 Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius:

Deuteronomy 30:6

6 Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere.

1 Chronicles 29:19

19 Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et cæremonias tuas, et faciat universa: et ædificet ædem, cujus impensas paravi.

Psalms 51:6

6 Dilexisti omnia verba præcipitationis; lingua dolosa.

Psalms 51:10

10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.

Psalms 73:1

1 [Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ?

Isaiah 9:16

16 Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes; et qui beatificantur, præcipitati.

Isaiah 11:6-9

6 Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. 7 Vitulus et ursus pascentur, simul requiescent catuli eorum; et leo quasi bos comedet paleas. 8 Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis; et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet. 9 Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.]

Isaiah 29:10-12

10 Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis; claudet oculos vestros: prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet. 11 Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum: et respondebit: Non possum, signatus est enim. 12 Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei: Lege; et respondebit: Nescio litteras.

Isaiah 56:10

10 Speculatores ejus cæci omnes; nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia.

Isaiah 66:7-9

7 Antequam parturiret, peperit; antequam veniret partus ejus, peperit masculum. 8 Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos? 9 Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus tuus.

Jeremiah 8:8-9

8 Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum! 9 Confusi sunt sapientes; perterriti et capti sunt: verbum enim Domini projecerunt, et sapientia nulla est in eis.

Jeremiah 31:33

33 Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos, dicit Dominus: dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:

Jeremiah 32:39-40

39 Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis, et filiis eorum post eos. 40 Et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis benefacere: et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me.

Ezekiel 11:19

19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,

Ezekiel 18:31-32

31 Projicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum: et quare moriemini, domus Israël? 32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus: revertimini, et vivite.

Ezekiel 36:25-27

25 Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. 26 Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. 27 Et spiritum meum ponam in medio vestri: et faciam ut in præceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini.

Ezekiel 37:23-24

23 neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis: et salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt, et emundabo eos: et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus. 24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea:

Matthew 11:25

25 { In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.}

Matthew 15:14

14 { Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.}

Matthew 22:29

29 { Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.}

Luke 2:46

46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.

Romans 2:28

28 Non enim qui in manifesto, Judæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio:

Philippians 3:3

3 Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes,

Colossians 2:11

11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.