John 21:9 Cross References - Clementine_Vulgate

9 Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem.

1 Kings 19:5-6

5 Projecitque se, et obdormivit in umbra juniperi: et ecce angelus Domini tetigit eum, et dixit illi: Surge, et comede. 6 Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquæ: comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit.

Matthew 4:11

11 Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.

Mark 8:3

3 { et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt.}

Luke 12:29-31

29 { Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli:} 30 { hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.} 31 { Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.}

John 18:18

18 Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se.

John 21:10

10 { Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.}

John 21:13

13 Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.