John 16:8 Cross References - Clementine_Vulgate

8 { Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.}

Zechariah 12:10

10 Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiæ et precum: et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti.

John 8:9

9 Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.

John 8:46

46 { Quis ex vobis arguet me de peccato? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi?}

Acts 2:37

37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres?

Acts 16:29-30

29 Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes: 30 et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?

1 Corinthians 14:24

24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus:

Jude 1:15

15 facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quæ locuti sunt contra Deum peccatores impii.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.