Job 9:8 Cross References - Clementine_Vulgate

8 Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris.

Genesis 1:6-7

6 Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis. 7 Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.

Job 37:18

18 Tu forsitan cum eo fabricatus es cælos, qui solidissimi quasi ære fusi sunt.

Job 38:11

11 et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.

Job 38:16

16 Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti?

Psalms 33:6

6 Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestræ non confundentur.

Psalms 77:19

19 Et male locuti sunt de Deo; dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?

Psalms 93:3-4

3 Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; 4 effabuntur et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur injustitiam?

Psalms 104:2-3

2 Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus. 3 Laudamini in nomine sancto ejus; lætetur cor quærentium Dominum.

Isaiah 40:22

22 Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum;

Isaiah 42:5

5 Hæc dicit Dominus Deus, creans cælos, et extendens eos; formans terram, et quæ germinant ex ea; dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam:

Isaiah 44:24

24 [Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens cælos solus, stabiliens terram, et nullus mecum;

Jeremiah 10:11

11 Sic ergo dicetis eis: Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt!

Zechariah 12:1

1 Onus verbi Domini super Israël. [Dicit Dominus extendens cælum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo:

Matthew 14:25-30

25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. 26 Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. 27 { Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere.} 28 Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. 29 { At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.} 30 Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac.

John 6:19

19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.