Job 9:13 Cross References - Clementine_Vulgate

13 Deus, cujus iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.

Job 26:12

12 In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum.

Job 40:9-11

9 (40:4) Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas? 10 (40:5) Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. 11 (40:6) Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.

Psalms 89:10

10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.

Isaiah 30:7

7 Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur. Ideo clamavi super hoc: Superbia tantum est, quiesce.

Isaiah 31:2-3

2 Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit; et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem. 3 Ægyptus homo, et non deus; et equi eorum caro, et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur.

Isaiah 51:9

9 Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem?

James 4:6-7

6 { majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.} 7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.