Job 40:8 Cross References - Clementine_Vulgate

8 (40:3) Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris?

Job 10:3

3 Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves?

Job 27:2-6

2 [Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. 3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, 4 non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium. 5 Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. 6 Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.

Job 32:2

2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.

Job 34:5-6

5 Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum. 6 In judicando enim me mendacium est: violenta sagitta mea absque ullo peccato.

Job 35:2-3

2 [Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Justior sum Deo? 3 Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero?

Psalms 51:4

4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.

Isaiah 14:27

27 Dominus enim exercituum decrevit; et quis poterit infirmare? et manus ejus extenta; et quis avertet eam?]

Isaiah 28:18

18 Et delebitur fœdus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.

Romans 3:4

4 Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: [Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris.]

Galatians 3:15

15 Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.

Galatians 3:17

17 Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.

Hebrews 7:18

18 Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.