Job 36:26 Cross References - Clementine_Vulgate

26 Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inæstimabilis.

1 Kings 8:27

27 Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? si enim cælum, et cæli cælorum, te capere non possunt, quanto magis domus hæc, quam ædificavi?

Job 10:5

5 Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,

Job 11:7-9

7 Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? 8 Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? 9 Longior terra mensura ejus, et latior mari.

Job 26:14

14 Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?]

Job 37:5

5 Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia;

Job 37:23

23 Digne eum invenire non possumus: magnus fortitudine, et judicio, et justitia: et enarrari non potest.

Psalms 90:2

2 Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum.

Psalms 102:24-27

Psalms 145:3

3 in filiis hominum, in quibus non est salus.

1 Corinthians 13:12

12 Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.

Hebrews 1:12

12 { et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.}

2 Peter 3:8

8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.