Job 31:30 Cross References - Clementine_Vulgate

30 non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus.

Exodus 23:4-5

4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. 5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.

Ecclesiastes 5:2

2 Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.

Ecclesiastes 5:6

6 Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri; tu vero Deum time.]

Matthew 5:22

22 { Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis.}

Matthew 5:43-44

43 { Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.} 44 { Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:}

Matthew 12:36

36 { Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.}

Romans 12:14

14 Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere.

James 3:6

6 Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.

James 3:9-10

9 In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. 10 Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.

1 Peter 2:22-23

22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: 23 qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste:

1 Peter 3:9

9 non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.