Job 30:26 Cross References - Clementine_Vulgate

26 Expectabam bona, et venerunt mihi mala: præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.

Job 3:25-26

25 quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit. 26 Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super me indignatio.]

Job 18:6

6 Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quæ super eum est extinguetur.

Job 18:18

18 Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.

Job 19:8

8 Semitam meam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit.

Job 23:17

17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.]

Job 29:18

18 Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.

Psalms 97:11

Isaiah 50:10

10 Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum.

Jeremiah 8:15

15 Exspectavimus pacem, et non erat bonum: tempus medelæ, et ecce formido.

Jeremiah 14:19

19 Numquid projiciens abjecisti Judam? aut Sion abominata est anima tua? quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum: et tempus curationis, et ecce turbatio.

Jeremiah 15:18

18 Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari? facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium.

Micah 1:12

12 Quia infirmata est in bonum, quæ habitat in amaritudinibus; quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.