Job 2:3 Cross References - Clementine_Vulgate

3 Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.

Genesis 6:9

9 Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit.

2 Samuel 20:20

20 Respondensque Joab, ait: Absit, absit hoc a me: non præcipito, neque demolior.

Job 1:1

1 Vir erat in terra Hus, nomine Job: et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.

Job 1:8

8 Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo?

Job 1:11

11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.

Job 1:21-22

21 et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. 22 In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.

Job 9:17

17 In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.

Job 9:20

20 Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.

Job 13:15

15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.

Job 27:5-6

5 Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. 6 Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.

Psalms 26:1

1 [Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitæ meæ: a quo trepidabo?

Psalms 37:37

Psalms 41:12

12 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.]

Proverbs 11:8

8 Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.]

Proverbs 13:6

6 Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.]

Proverbs 14:2

2 Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.

Proverbs 15:8

8 Victimæ impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia.

Proverbs 16:17

17 Semita justorum declinat mala; custos animæ suæ servat viam suam.

John 9:3

3 { Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo.}

Philippians 3:12

12 non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.

James 1:12

12 Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.

1 Peter 1:7

7 ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi:

1 Peter 5:10

10 Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.