Job 21:18 Cross References - Clementine_Vulgate

18 Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.

Exodus 15:7

7 Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos: misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.

Job 13:25

25 Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris:

Psalms 1:4

4 Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.

Psalms 35:5

5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viæ non bonæ: malitiam autem non odivit.

Psalms 83:13

13 Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia: Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.]

Isaiah 5:24

24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt.

Isaiah 17:13

13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate.

Isaiah 29:5

5 Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te, et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt;

Isaiah 40:24

24 Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.

Isaiah 41:15-16

15 Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia; triturabis montes, et comminues, et colles quasi pulverem pones. 16 Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos; et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israël lætaberis.

Jeremiah 13:24

24 Et disseminabo eos quasi stipulam quæ vento raptatur in deserto.

Hosea 13:3

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

Nahum 1:10

10 quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium; consumentur quasi stipula ariditate plena.

Matthew 3:12

12 Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.