Jeremiah 44:16 Cross References - Clementine_Vulgate

16 Sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te:

Exodus 5:2

2 At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël? nescio Dominum, et Israël non dimittam.

Job 15:25-27

25 Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. 26 Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est. 27 Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet.

Job 21:14-15

14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. 15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?

Psalms 2:3

3 Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.

Psalms 73:8-9

8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. 9 Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius.

Isaiah 3:9

9 Agnitio vultus eorum respondit eis; et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala!

Jeremiah 8:6

6 Attendi, et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur; nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad prælium.

Jeremiah 8:12

12 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.

Jeremiah 11:8

8 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali: et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod præcepi ut facerent, et non fecerunt.]

Jeremiah 11:10

10 Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea: et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum.

Jeremiah 16:15-17

15 sed: Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra aquilonis, et de universis terris ad quas ejeci eos: et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum. 16 Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos: et post hæc mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum. 17 Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditæ a facie mea, et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis.

Jeremiah 18:18

18 Et dixerunt: [Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes: non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta: venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus.]

Jeremiah 38:4

4 Et dixerunt principes regi: Rogamus ut occidatur homo iste: de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos juxta verba hæc: siquidem homo iste non quærit pacem populo huic, sed malum.

Daniel 3:15

15 nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci: quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis: et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea?

Luke 19:14

14 { Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.}

Luke 19:27

27 { Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.