Jeremiah 30:13 Cross References - Clementine_Vulgate

13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum: curationum utilitas non est tibi.

Exodus 15:26

26 dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te: ego enim Dominus sanator tuus.

Deuteronomy 32:39

39 Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me: ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere.

Job 5:18

18 quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt.

Job 34:29

29 Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines?

Psalms 106:23

23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis:

Psalms 142:4

4 Et anxiatus est super me spiritus meus; in me turbatum est cor meum.

Isaiah 1:6

6 A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.

Isaiah 59:16

16 Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat; et salvavit sibi brachium suum, et justitia ejus ipsa confirmavit eum.

Jeremiah 8:22

22 Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei?]

Jeremiah 14:19

19 Numquid projiciens abjecisti Judam? aut Sion abominata est anima tua? quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum: et tempus curationis, et ecce turbatio.

Jeremiah 17:14

14 Sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero: quoniam laus mea tu es.

Jeremiah 30:17

17 Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion: hæc est, quæ non habebat requirentem.

Jeremiah 33:6

6 Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem, et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis.

Jeremiah 46:11

11 Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Ægypti: frustra multiplicas medicamina: sanitas non erit tibi.

Ezekiel 22:30

30 Et quæsivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam: et non inveni.

Hosea 6:1

1 [In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum,

Hosea 14:4

4 (14:5) Sanabo contritiones eorum; diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis.

Nahum 3:19

19 Non est obscura contritio tua; pessima est plaga tua. Omnes qui audierunt auditionem tuam compresserunt manum super te: quia super quem non transiit malitia tua semper?]

Luke 10:30-34

30 { Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto.} 31 { Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo præterivit.} 32 { Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.} 33 { Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est.} 34 { Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.}

1 Timothy 2:5-6

5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus: 6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis:

1 Peter 2:24

24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanati estis.

1 John 2:1

1 Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.