Jeremiah 24:6 Cross References - Clementine_Vulgate

6 Et ponam oculos meos super eos ad placandum, et reducam eos in terram hanc: et ædificabo eos, et non destruam: et plantabo eos, et non evellam.

Deuteronomy 11:12

12 quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus.

2 Chronicles 16:9

9 Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex præsenti tempore adversum te bella consurgent.

Nehemiah 5:19

19 Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia quæ feci populo huic.

Job 33:27-28

27 Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi. 28 Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.

Psalms 34:15

15 Et adversum me lætati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.

Jeremiah 1:10

10 ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes.]

Jeremiah 12:15

15 Et cum evulsero eos, convertar, et miserebor eorum, et reducam eos: virum ad hæreditatem suam, et virum in terram suam.

Jeremiah 18:7-9

7 Repente loquar adversum gentem et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud: 8 si pœnitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversus eam, agam et ego pœnitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. 9 Et subito loquar de gente et de regno, ut ædificem et plantem illud.

Jeremiah 21:10

10 Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni.

Jeremiah 23:3

3 Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas ejecero eos illuc: et convertam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabuntur.

Jeremiah 29:10

10 Quia hæc dicit Dominus: Cum cœperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum.

Jeremiah 32:37

37 Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi: et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter:

Jeremiah 32:41

41 Et lætabor super eis, cum bene eis fecero: et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea.

Jeremiah 33:7

7 Et convertam conversionem Juda et conversionem Jerusalem, et ædificabo eos sicut a principio.

Jeremiah 42:10

10 Si quiescentes manseritis in terra hac, ædificabo vos, et non destruam: plantabo, et non evellam: jam enim placatus sum super malo quod feci vobis.

Ezekiel 11:15-17

15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino: nobis data est terra in possessionem. 16 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt. 17 Propterea loquere: Hæc dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël.

Ezekiel 36:24

24 Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram.

1 Peter 3:12

12 quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.