James 2:13 Cross References - Clementine_Vulgate

13 Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium.

Genesis 42:21

21 et locuti sunt ad invicem: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio.

Judges 1:7

7 Dixitque Adonibezec: Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias: sicut feci, ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Jerusalem, et ibi mortuus est.

Job 22:6-10

6 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus. 7 Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. 8 In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. 9 Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti. 10 Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.

Psalms 18:25

Psalms 85:10

10 Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia; tu es Deus solus.

Proverbs 21:13

13 [Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.

Isaiah 27:11

11 In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei.

Jeremiah 9:24

24 sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam in terra: hæc enim placent mihi, ait Dominus.

Ezekiel 33:11

11 Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Israël?

Micah 7:18

18 Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est.

Matthew 5:7

7 { Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.}

Matthew 6:15

15 { Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.}

Matthew 7:1-2

1 { Nolite judicare, ut non judicemini.} 2 { In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.}

Matthew 18:28-35

28 { Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes.} 29 { Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.} 30 { Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.} 31 { Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.} 32 { Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me:} 33 { nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?} 34 Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. 35 { Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.}

Matthew 25:41-46

41 { Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus:} 42 { esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum:} 43 { hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me.} 44 { Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?} 45 { Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.} 46 { Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam.}

Luke 6:37

37 { Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.}

Luke 16:25

25 { Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris:}

Ephesians 1:6-7

6 in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. 7 In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus,

Ephesians 2:4-7

4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, 5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati), 6 et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu: 7 ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu.

James 5:4

4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.

1 John 4:8-16

8 Qui non diligit, non novit Deum: quoniam Deus caritas est. 9 In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. 10 In hoc est caritas: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. 11 Carissimi, si sic Deus dilexit nos: et nos debemus alterutrum diligere. 12 Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est. 13 In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis: quoniam de Spiritu suo dedit nobis. 14 Et nos vidimus, et testificamur quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi. 15 Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. 16 Et nos cognovimus, et credidimus caritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est: et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.

1 John 4:18-19

18 Timor non est in caritate: sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet: qui autem timet, non est perfectus in caritate. 19 Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.