Isaiah 38:10 Cross References - Clementine_Vulgate

10 [Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi; quæsivi residuum annorum meorum.

Job 6:11

11 Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam?

Job 7:7

7 Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.

Job 17:11-16

11 Dies mei transierunt; cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum. 12 Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem. 13 Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum. 14 Putredini dixi: Pater meus es; Mater mea, et soror mea, vermibus. 15 Ubi est ergo nunc præstolatio mea? et patientiam meam quis considerat? 16 In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi?]

Psalms 102:24

Psalms 107:18

Isaiah 38:1

1 In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives.

2 Corinthians 1:9

9 Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in mortuos, sed in Deo, qui suscitat mortuos:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.