Isaiah 2:22 Cross References - Clementine_Vulgate

22 Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.]

Genesis 2:7

7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.

Genesis 7:22

22 et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt.

Job 7:15-21

15 Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. 16 Desperavi: nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei. 17 Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum? 18 Visitas eum diluculo, et subito probas illum. 19 Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam? 20 Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? 21 Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam.]

Job 27:3

3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,

Psalms 8:4

4 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti.

Psalms 62:9

9 Adhæsit anima mea post te; me suscepit dextera tua.

Psalms 144:3-4

3 Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. 4 Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt.

Psalms 146:3

3 qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum;

Isaiah 40:15

15 Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt; ecce insulæ quasi pulvis exiguus.

Jeremiah 17:5

5 [Hæc dicit Dominus: Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus.

James 4:14

14 qui ignoratis quid erit in crastino.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.