Isaiah 26:16 Cross References - Clementine_Vulgate

16 Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.

Deuteronomy 4:29-30

29 Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ. 30 Postquam te invenerint omnia quæ prædicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus.

Judges 10:9-10

9 in tantum ut filii Ammon, Jordane transmisso, vastarent Judam et Benjamin et Ephraim: afflictusque est Israël nimis. 10 Et clamantes ad Dominum, dixerunt: Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim.

1 Samuel 1:15

15 Respondens Anna: Nequaquam, inquit, domine mi: nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.

2 Chronicles 6:37-38

37 et conversi in corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant, egerint pœnitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis suæ, dicentes: Peccavimus: inique fecimus, injuste egimus: 38 et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et in tota anima sua, in terra captivitatis suæ ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terræ suæ, quam dedisti patribus eorum, et urbis quam elegisti, et domus quam ædificavi nomini tuo:

2 Chronicles 33:12-13

12 Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. 13 Deprecatusque est eum, et obsecravit intente: et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.

Psalms 42:4

4 Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.

Psalms 50:15

15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.

Psalms 77:1-2

1 [Attendite, popule meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei. 2 Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio.

Psalms 91:15

15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt:

Psalms 142:2

2 Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

Isaiah 37:3

3 et dixerunt ad eum: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ, dies hæc; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.

Jeremiah 22:23

23 Quæ sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis?

Lamentations 2:19

19 Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini: leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.

Hosea 5:15

15 Vadens revertar ad locum meum, donec deficiatis, et quæratis faciem meam.]

Hosea 7:14

14 Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis: super triticum et vinum ruminabant; recesserunt a me.

Revelation 3:19

19 { Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.