Isaiah 24:9 Cross References - Clementine_Vulgate

9 Cum cantico non bibent vinum; amara erit potio bibentibus illam.

Psalms 69:12

Ecclesiastes 9:7

7 Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum, quia Deo placent opera tua.

Isaiah 5:11-12

11 Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis! 12 Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis.

Isaiah 5:20

20 Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum!

Isaiah 5:22

22 Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem!

Amos 6:5-7

5 qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici, 6 bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph. 7 Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.

Amos 8:3

3 Et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus: multi morientur; in omni loco projicietur silentium.]

Amos 8:10

10 et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum, et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium: et ponam eam quasi luctum unigeniti, et novissima ejus quasi diem amarum.

Zechariah 9:15

15 Dominus exercituum proteget eos: et devorabunt, et subjicient lapidibus fundæ: et bibentes inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phialæ, et quasi cornua altaris.

Ephesians 5:18-19

18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, 19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.