Isaiah 24:18 Cross References - Clementine_Vulgate

18 Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ.

Genesis 7:11

11 Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt:

Genesis 19:24

24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo:

Deuteronomy 32:22-26

22 Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. 23 Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis. 24 Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo: dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium. 25 Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.] 26 [Dixi: Ubinam sunt? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.

Joshua 10:10-11

10 Et conturbavit eos Dominus a facie Israël: contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Bethoron, et percussit usque Azeca et Maceda. 11 Cumque fugerent filios Israël, et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de cælo usque ad Azeca: et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israël.

1 Kings 20:29-30

29 Dirigebantque septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum: percusseruntque filii Israël de Syris centum millia peditum in die una. 30 Fugerunt autem qui remanserant in Aphec, in civitatem: et cecidit murus super viginti septem millia hominum qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem, in cubiculum quod erat intra cubiculum.

2 Kings 7:2

2 Respondens unus de ducibus, super cujus manum rex incumbebat, homini Dei, ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in cælo, numquid poterit esse quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes.

Job 18:8-16

8 Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat. 9 Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis. 10 Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam. 11 Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus. 12 Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius. 13 Devoret pulchritudinem cutis ejus; consumat brachia illius primogenita mors. 14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus. 15 Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est; aspergatur in tabernaculo ejus sulphur. 16 Deorsum radices ejus siccentur: sursum autem atteratur messis ejus.

Job 20:24

24 Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum.

Psalms 18:7

7 a summo cælo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus; nec est qui se abscondat a calore ejus.

Psalms 18:15

15 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.]

Psalms 46:2-3

2 3 quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram.

Amos 5:19

19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.