Hosea 14:8 Cross References - Clementine_Vulgate

8 (14:9) Ephraim, quid mihi ultra idola? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem; ex me fructus tuus inventus est.

Job 33:27

27 Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.

Job 34:32

32 Si erravi, tu doce me; si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.

Isaiah 41:19

19 Dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivæ; ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul:

Isaiah 55:13

13 Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus; et erit Dominus nominatus in signum æternum quod non auferetur.]

Isaiah 60:13

13 Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meæ; et locum pedum meorum glorificabo.

Jeremiah 31:18-20

18 Audiens audivi Ephraim transmigrantem: Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus: converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus. 19 Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam: et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ. 20 Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus, ait Dominus.

Hosea 14:2-3

2 (14:3) Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum; et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum. 3 (14:4) Assur non salvabit nos: super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum: quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.

Luke 15:20

20 { Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.}

John 1:16

16 Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia:

John 1:47-48

47 { Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est.} 48 { Dicit ei Nathanaël: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.}

John 15:1-8

1 { Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.} 2 { Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.} 3 { Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.} 4 { Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.} 5 { Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.} 6 { Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.} 7 { Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.} 8 { In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.}

Acts 19:18-20

18 Multique credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos. 19 Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus: et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium. 20 Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur.

Galatians 5:22-23

22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, 23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.

Ephesians 5:9

9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate:

Philippians 1:11

11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,

Philippians 2:13

13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.

Philippians 4:13

13 Omnia possum in eo qui me confortat.

1 Thessalonians 1:9

9 Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos: et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero,

James 1:17

17 Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.

1 Peter 1:14-16

14 quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis: 15 sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis: 16 { quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.}

1 Peter 4:3-4

3 Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus. 4 In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.