Hebrews 7:18 Cross References - Clementine_Vulgate

18 Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem:

Acts 13:39

39 in hoc omnis qui credit, justificatur.

Romans 3:31

31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus.

Romans 8:3

3 Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,

Galatians 3:15

15 Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.

Galatians 3:17

17 Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.

Galatians 4:9

9 Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis?

Galatians 4:21

21 Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis?

1 Timothy 4:8

8 Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.

Hebrews 7:11-12

11 Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? 12 Translato enim sacerdotio, necesse erat ut et legis translatio fiat.

Hebrews 7:19

19 nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.

Hebrews 8:7-13

7 Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur. 8 { Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum,} 9 { non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus.} 10 { Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:} 11 { et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum:} 12 { quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.} 13 Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.

Hebrews 9:9-10

9 quæ parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, 10 et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.

Hebrews 10:1-9

1 Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere: 2 alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati: 3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. 4 Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. 5 { Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi:} 6 { holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.} 7 { Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.} 8 { Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,} 9 { tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat.}

Hebrews 13:9

9 Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quæ non profuerunt ambulantibus in eis.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.