Hebrews 3:13 Cross References - Clementine_Vulgate

13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.

Proverbs 28:26

26 Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.

Isaiah 44:20

20 Pars ejus cinis est; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam: neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea.

Obadiah 1:3

3 Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum; qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram?

Acts 11:23

23 Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino:

Romans 7:11

11 Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.

Ephesians 4:22

22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.

1 Thessalonians 2:11

11 sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum (sicut pater filios suos)

1 Thessalonians 4:18

18 Itaque consolamini invicem in verbis istis.

1 Thessalonians 5:11

11 Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.

2 Timothy 4:2

2 prædica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.

Hebrews 10:24-25

24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum: 25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.

James 1:14

14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.