13 { Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.}
Hebrews 2:13 Cross References - Clementine_Vulgate
Genesis 33:5
5 Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.
Genesis 48:9
9 Respondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.
2 Samuel 22:3
3 Deus fortis meus: sperabo in eum; scutum meum, et cornu salutis meæ: elevator meus, et refugium meum; salvator meus: de iniquitate liberabis me.
Psalms 16:1
1 [Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
Psalms 18:2
Psalms 36:7-8
Psalms 91:2
Psalms 127:3
3 Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ.
Isaiah 8:17-18
Isaiah 12:2
2 Ecce Deus salvator meus; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.
Isaiah 50:7-9
7 Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus; ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar.
8 Juxta est qui justificat me; quis contradicet mihi? Stemus simul; quis est adversarius meus? accedat ad me.
9 Ecce Dominus Deus auxiliator meus; quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur; tinea comedet eos.
Isaiah 53:10
10 Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.
Matthew 27:43
43 confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum.
John 10:29
29 { Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei.}
John 17:6-12
6 { Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt.}
7 { Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt:}
8 { quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.}
9 { Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt:}
10 { et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis.}
11 { Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos.}
12 { Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.}
1 Corinthians 4:15
15 Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.