Hebrews 13:10 Cross References - Clementine_Vulgate

10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.

Numbers 3:7-8

7 et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, 8 et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.

Numbers 7:5

5 Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.

1 Corinthians 5:7-8

7 Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. 8 Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis.

1 Corinthians 9:13

13 Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant?

1 Corinthians 10:17-18

17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. 18 Videte Israël secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris?

1 Corinthians 10:20

20 Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.