Hebrews 11:11 Cross References - Clementine_Vulgate

11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.

Genesis 17:17-19

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet? 18 Dixitque ad Deum: Utinam Ismaël vivat coram te. 19 Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

Genesis 18:11-14

11 Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria. 12 Quæ risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? 13 Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus? 14 Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.

Genesis 21:1-2

1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est. 2 Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus.

Luke 1:36

36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis:

Romans 4:20-21

20 In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo: 21 plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere.

Hebrews 10:23

23 teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),

1 Peter 3:5-6

5 Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris. 6 Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans: cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.