Hebrews 10:19 Cross References - Clementine_Vulgate

19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,

Romans 5:2

2 per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei.

Romans 8:15

15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater).

Galatians 4:6-7

6 { Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater.} 7 Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et hæres per Deum.

Ephesians 2:18

18 Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.

Ephesians 3:12

12 in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.

2 Timothy 1:7

7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.

Hebrews 4:16

16 Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.

Hebrews 7:25

25 Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis.

Hebrews 9:3

3 Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum:

Hebrews 9:7-8

7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: 8 hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum:

Hebrews 9:12

12 neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa.

Hebrews 9:23-25

23 Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari: ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis. 24 Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis: 25 neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno:

Hebrews 12:28

28 Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.

1 John 2:1-2

1 Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum: 2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.

1 John 3:19-21

19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra. 20 Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia. 21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum:

1 John 4:17

17 In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.