Genesis 36:10 Cross References - Clementine_Vulgate

10 et hæc nomina filiorum ejus: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.

Genesis 36:3-4

3 Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth. 4 Peperit autem Ada Eliphaz: Basemath genuit Rahuel:

1 Chronicles 1:35-54

35 Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core. 36 Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec. 37 Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza. 38 Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan. 39 Filii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna. 40 Filii Sobal: Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon: Aja et Ana. Filii Ana: Dison. 41 Filii Dison: Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan. 42 Filii Eser: Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan: Hus et Aran. 43 Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba. 44 Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra. 45 Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. 46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab: et nomen civitatis ejus Avith. 47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. 48 Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est. 49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor. 50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad: cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab. 51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, 52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, 53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, 54 dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.