Genesis 34:13 Cross References - Clementine_Vulgate

13 Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis:

Genesis 25:27-34

27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. 28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob. 29 Coxit autem Jacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus, 30 ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom. 31 Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua. 32 Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita? 33 Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita. 34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.

Judges 15:3

3 Cui Samson respondit: Ab hac die non erit culpa in me contra Philisthæos: faciam enim vobis mala.

2 Samuel 13:23-29

23 Factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalhasor, quæ est juxta Ephraim: et vocavit Absalom omnes filios regis, 24 venitque ad regem, et ait ad eum: Ecce tondentur oves servi tui: veniat, oro, rex cum servis suis ad servum suum. 25 Dixitque rex ad Absalom: Noli fili mi, noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei. 26 Et ait Absalom: Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus. Dixitque ad eum rex: Non est necesse ut vadat tecum. 27 Coëgit itaque Absalom eum, et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis. Feceratque Absalom convivium quasi convivium regis. 28 Præceperat autem Absalom pueris suis, dicens: Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite eum, et interficite: nolite timere: ego enim sum qui præcipio vobis: roboramini, et estote viri fortes. 29 Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut præceperat eis Absalom. Surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas, et fugerunt.

Job 13:4

4 prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.

Job 13:7

7 Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos?

Psalms 12:2

2 quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem?

Proverbs 12:13

13 [Propter peccata labiorum ruina proximat malo; effugiet autem justus de angustia.

Proverbs 12:18-20

18 Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ: lingua autem sapientium sanitas est. 19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum; qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii. 20 Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.

Proverbs 24:28-29

28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis. 29 Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei; reddam unicuique secundum opus suum.]

Proverbs 26:24-26

24 Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos. 25 Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius. 26 Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in consilio.

Isaiah 59:13

13 Peccare et mentiri contra Dominum, et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem; concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii.

Micah 7:2

2 Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur; vir fratrem suum ad mortem venatur.

Matthew 28:13

13 dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.

Romans 12:19

19 { non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus.}

1 Thessalonians 5:15

15 Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.