Genesis 24:4 Cross References - Clementine_Vulgate

4 sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac.

Genesis 11:25-12:1

25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias.

Genesis 12:7

7 Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.

Genesis 22:20-23

20 His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo: 21 Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum, 22 et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph, 23 ac Bathuel, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ.

Genesis 28:2

2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.