Genesis 24:21 Cross References - Clementine_Vulgate

21 Ipse autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum iter suum fecisset Dominus, an non.

Genesis 24:12

12 Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abraham.

Genesis 24:56

56 Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam: dimittite me ut pergam ad dominum meum.

2 Samuel 7:18-20

18 Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, quia adduxisti me hucusque? 19 Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum: ista est enim lex Adam, Domine Deus. 20 Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? tu enim scis servum tuum, Domine Deus.

Psalms 34:1-6

1 [Judica, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me. 2 Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. 3 Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me; dic animæ meæ: Salus tua ego sum. 4 Confundantur et revereantur quærentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. 5 Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos. 6 Fiat via illorum tenebræ et lubricum, et angelus Domini persequens eos.

Psalms 107:1

1 [Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psallam in gloria mea.

Psalms 107:8

8 Deus locutus est in sancto suo: Exsultabo, et dividam Sichimam; et convallem tabernaculorum dimetiar.

Psalms 107:15

Psalms 107:43

Psalms 116:1-7

1 [Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi. 2 Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in æternum.] 3 4 5 6 7

Luke 2:19

19 Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.

Luke 2:51

51 Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.