Genesis 24:18 Cross References - Clementine_Vulgate

18 Quæ respondit: Bibe, domine mi: celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum.

Genesis 24:14

14 Igitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam: et illa responderit: Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo.

Proverbs 31:26

26 Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.

1 Peter 3:8

8 In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles:

1 Peter 4:8-9

8 Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum. 9 Hospitales invicem sine murmuratione.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.