Genesis 22:14 Cross References - Clementine_Vulgate

14 Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit.

Genesis 16:13-14

13 Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. 14 Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad.

Genesis 22:8

8 Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.

Genesis 22:13

13 Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.

Genesis 28:19

19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.

Genesis 32:30

30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

Exodus 17:15

15 Ædificavitque Moyses altare: et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens:

Deuteronomy 32:36

36 Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur: videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.]

Judges 6:24

24 Ædificavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Domini pax, usque in præsentem diem. Cumque adhuc esset in Ephra, quæ est familiæ Ezri,

1 Samuel 7:12

12 Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen: et vocavit nomen loci illius, Lapis adjutorii. Dixitque: Hucusque auxiliatus est nobis Dominus.

Psalms 22:4-5

4 Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. 5 Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians, quam præclarus est!

Ezekiel 48:35

35 Per circuitum, decem et octo millia: et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem.

Daniel 3:17-25

17 Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. 18 Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus. 19 Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago: et præcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat. 20 Et viris fortissimis de exercitu suo jussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis. 21 Et confestim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis: 22 nam jussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis: porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis. 23 Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.\
(3:24) Et ambulabant in medio flammæ, laudantes Deum, et benedicentes Domino.\
(3:25) Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait:\
(3:26) [Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula:\
(3:27) quia justus es in omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia judicia tua vera.\
(3:28) Judicia enim vera fecisti juxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem: quia in veritate et in judicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra.\
(3:29) Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus:\
(3:30) et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis ut bene nobis esset.\
(3:31) Omnia ergo, quæ induxisti super nos, et universa quæ fecisti nobis, in vero judicio fecisti;\
(3:32) et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque, et regi injusto, et pessimo ultra omnem terram.\
(3:33) Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te.\
(3:34) Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum:\
(3:35) neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham, dilectum tuum, et Isaac, servum tuum, et Israël, sanctum tuum,\
(3:36) quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas cæli, et sicut arenam quæ est in littore maris;\
(3:37) quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra.\
(3:38) Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te,\
(3:39) ut possimus invenire misericordiam tuam, sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur.\
(3:40) Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, quoniam non est confusio confidentibus in te.\
(3:41) Et nunc sequimur te in toto corde; et timemus te, et quærimus faciem tuam.\
(3:42) Nec confundas nos, sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiæ tuæ.\
(3:43) Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, Domine;\
(3:44) et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala: confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur:\
(3:45) et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.]\
(3:46) Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis,\
(3:47) et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem:\
(3:48 et erupit, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldæis.\
(3:49) Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis ejus in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace,\
(3:50) et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit.\
(3:51) Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes:\
(3:52) [Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. Et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis.\
(3:53 Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ: et superlaudabilis, et supergloriosus in sæcula.\
(3:54) Benedictus es in throno regni tui: et superlaudabilis, et superexaltatus in sæcula.\
(3:55) Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim: et laudabilis, et superexaltatus in sæcula.\
(3:56) Benedictus es in firmamento cæli: et laudabilis et gloriosus in sæcula.\
(3:57) Benedicite, omnia opera Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:58) Benedicite, angeli Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:59) Benedicite, cæli, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:60) Benedicite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:61) Benedicite, omnes virtutes Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:62) Benedicite, sol et luna, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:63) Benedicite, stellæ cæli, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:64) Benedicite, omnis imber et ros, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:65) Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:66) Benedicite, ignis et æstus, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:67) Benedicite, frigus et æstus, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:68) Benedicite, rores et pruina, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:69) Benedicite, gelu et frigus, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:70) Benedicite, glacies et nives, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:71) Benedicite, noctes et dies, Domino laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:72) Benedicite, lux et tenebræ, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:73) Benedicite, fulgura et nubes, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:74) Benedicat terra Dominum: laudet et superexaltet eum in sæcula.\
(3:75) Benedicite, montes et colles, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:76) Benedicite, universa germinantia in terra, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:77) Benedicite, fontes, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:78) Benedicite, maria et flumina, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:79) Benedicite, cete, et omnia quæ moventur in aquis, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:80) Benedicite, omnes volucres cæli, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:81) Benedicite, omnes bestiæ et pecora, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:82) Benedicite, filii hominum, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:83) Benedicat Israël Dominum: laudet et superexaltet eum in sæcula.\
(3:84) Benedicite, sacerdotes Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:85) Benedicite, servi Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:86) Benedicite, spiritus et animæ justorum, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:87) Benedicite, sancti et humiles corde, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:88) Benedicite, Anania, Azaria, Misaël, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula: quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis: et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos.\
(3:89) Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia ejus.\
(3:90) Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum: laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia ejus.] 24 (3:91) Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt: Vere, rex. 25 (3:92) Respondit, et ait: Ecce ego video quatuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei.

Micah 4:10

10 Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens, quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem: ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.

John 1:14

14 Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis.

2 Corinthians 1:8-10

8 Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. 9 Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in mortuos, sed in Deo, qui suscitat mortuos: 10 qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet,

1 Timothy 3:16

16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.