Genesis 1:31 Cross References - Clementine_Vulgate

31 Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.

Genesis 1:5

5 Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus.

Genesis 1:8

8 Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus.

Genesis 1:13

13 Et factum est vespere et mane, dies tertius.

Genesis 1:19

19 Et factum est vespere et mane, dies quartus.

Genesis 1:23

23 Et factum est vespere et mane, dies quintus.

Genesis 2:2

2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.

Exodus 20:11

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

Job 38:7

7 cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?

Psalms 19:1-2

1 [Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob. 2

Psalms 104:24

24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.

Psalms 104:31

31 Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.

Lamentations 3:38

38 Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona?

1 Timothy 4:4

4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.