Ezra 8:35 Cross References - Clementine_Vulgate

35 Sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata Deo Israël, vitulos duodecim pro omni populo Israël, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato duodecim: omnia in holocaustum Domino.

Leviticus 1:1-7

1 Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens: 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas, 3 si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum: 4 ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens. 5 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi: 6 detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident. 7 Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita:

Numbers 7:27

27 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:

2 Chronicles 29:31-32

31 Ezechias autem etiam hæc addidit: Implestis manus vestras Domino: accedite, et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes, et holocausta, mente devota. 32 Porro numerus holocaustorum quæ obtulit multitudo, hic fuit: tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos.

Ezra 2:1

1 Hi sunt autem provinciæ filii, qui ascenderunt de captivitate, quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et reversi sunt in Jerusalem et Judam, unusquisque in civitatem suam.

Ezra 6:17

17 Et obtulerunt in dedicationem domus Dei, vitulos centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israël duodecim, juxta numerum tribuum Israël.

Psalms 66:10-15

Psalms 116:12-19

Luke 1:74-75

74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi 75 in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.