Ezra 8:2 Cross References - Clementine_Vulgate

2 De filiis Phinees, Gersom. De filiis Ithamar, Daniel. De filiis David, Hattus.

1 Chronicles 3:1

1 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,

1 Chronicles 3:22

22 Filius Secheniæ, Semeia: cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.

1 Chronicles 6:3-15

3 Filii Amram: Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar. 4 Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue. 5 Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi. 6 Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth. 7 Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob. 8 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas, 9 Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Johanan, 10 Johanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam ædificavit Salomon in Jerusalem. 11 Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob, 12 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum, 13 Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam, 14 Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec. 15 Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem per manus Nabuchodonosor.

1 Chronicles 24:1-6

1 Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. 2 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar. 3 Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium. 4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo. 5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar. 6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum: unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar: et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.