23 Et reliquis tribubus, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Benjamin una.
Ezekiel 48:23 Cross References - Clementine_Vulgate
Genesis 35:16-19
16 Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam: in qua cum parturiret Rachel,
17 ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium.
18 Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.
19 Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.
Joshua 18:21-28
21 Fueruntque civitates ejus, Jericho et Beth Hagla et vallis Casis,
22 Beth Araba et Samaraim et Bethel
23 et Avim et Aphara et Ophera,
24 villa Emona et Ophni et Gabee: civitates duodecim, et villæ earum.
25 Gabaon et Rama et Beroth,
26 et Mesphe et Caphara, et Amosa
27 et Recem, Jarephel et Tharela,
28 et Sela, Eleph, et Jebus, quæ est Jerusalem, Gabaath et Cariath: civitates quatuordecim, et villæ earum. Hæc est possessio filiorum Benjamin juxta familias suas.
Ezekiel 48:1-7
1 Et hæc nomina tribuum a finibus aquilonis, juxta viam Hethalon, pergentibus Emath, atrium Enan terminus Damasci ad aquilonem, juxta viam Emath: et erit ei plaga orientalis mare, Dan una.
2 Et super terminum Dan, a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una.
3 Et super terminum Aser, a plaga orientali usque ad plagam maris, Nephthali una.
4 Et super terminum Nephthali, a plaga orientali usque ad plagam maris, Manasse una.
5 Et super terminum Manasse, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ephraim una.
6 Et super terminum Ephraim, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ruben una.
7 Et super terminum Ruben, a plaga orientali usque ad plagam maris, Juda una.