12 Carthaginenses negotiatores tui, a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque repleverunt nundinas tuas.
Ezekiel 27:12 Cross References - Clementine_Vulgate
Genesis 10:4
4 Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
1 Kings 10:22
22 quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos.
1 Kings 22:48
48 (22:49) Rex vero Josaphat fecerat classes in mari, quæ navigarent in Ophir propter aurum: et ire non potuerunt, quia confractæ sunt in Asiongaber.
2 Chronicles 20:36-37
Psalms 72:10
10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.
Isaiah 2:16
16 et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est,
Isaiah 23:6
6 Transite maria, ululate, qui habitatis in insula!
Isaiah 23:10
10 Transi terram tuam quasi flumen, filia maris! non est cingulum ultra tibi.
Isaiah 23:14
14 Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra.]
Isaiah 60:9
9 Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te.
Jeremiah 10:9
9 Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz: opus artificis et manus ærarii. Hyacinthus et purpura indumentum eorum: opus artificum universa hæc.
Ezekiel 27:16
16 Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum: gemmam, et purpuram, et scutulata, et byssum, et sericum, et chodchod proposuerunt in mercatu tuo.
Ezekiel 27:18
18 Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum, in multitudine diversarum opum, in vino pingui, in lanis coloris optimi.
Ezekiel 38:13
13 Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis, et omnes leones ejus, dicent tibi: Numquid ad sumenda spolia tu venis? ecce ad diripiendam prædam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, et auferas supellectilem atque substantiam, et diripias manubias infinitas.
Jonah 1:3
3 Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen: et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.