Exodus 9:29 Cross References - Clementine_Vulgate

29 Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra:

Exodus 9:33

33 Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum: et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.

Exodus 19:5

5 Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra:

Deuteronomy 10:14

14 En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et omnia quæ in ea sunt:

1 Kings 8:22

22 Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiæ Israël, et expandit manus suas in cælum,

1 Kings 8:38

38 cuncta devotatio, et imprecatio quæ acciderit omni homini de populo tuo Israël: si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac,

2 Chronicles 6:12-13

12 Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universæ multitudinis Israël, et extendit manus suas. 13 Siquidem fecerat Salomon basim æneam, et posuerat eam in medio basilicæ, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis: stetitque super eam, et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israël, et palmis in cælum levatis,

Ezra 9:5

5 et in sacrificio vespertino, surrexi de afflictione mea, et scisso pallio et tunica, curvavi genua mea, et expandi manus meas ad Dominum Deum meum.

Job 11:13

13 Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.

Psalms 24:1-2

1 [Ad te, Domine, levavi animam meam: 2 Deus meus, in te confido; non erubescam.

Psalms 50:12

12 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.

Psalms 95:4-5

4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. 5 Quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit.

Psalms 135:6

6 Qui firmavit terram super aquas, quoniam in æternum misericordia ejus.

Psalms 143:6

6 Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.

Isaiah 1:15

15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.

1 Corinthians 10:26

26 Domini est terra, et plenitudo ejus.

1 Corinthians 10:28

28 Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.