Ephesians 5:7 Cross References - Clementine_Vulgate

7 Nolite ergo effici participes eorum.

Numbers 16:26

26 dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.

Psalms 50:18

18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis.

Proverbs 1:10-17

10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. 11 Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini; abscondamus tendiculas contra insontem frustra; 12 deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum; 13 omnem pretiosam substantiam reperiemus; implebimus domos nostras spoliis: 14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum: 15 fili mi, ne ambules cum eis; prohibe pedem tuum a semitis eorum: 16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. 17 Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.

Proverbs 9:6

6 Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.]

Proverbs 13:20

20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.]

Ephesians 3:6

6 gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium:

Ephesians 5:11

11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.

1 Timothy 5:22

22 Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.

Revelation 18:4

4 { Et audivi aliam vocem de cælo, dicentem: Exite de illa populus meus: ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.