3 Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro.]
Deuteronomy 32:3 Cross References - Clementine_Vulgate
Exodus 3:13-16
13 Ait Moyses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: Quod est nomen ejus? quid dicam eis?
14 Dixit Deus ad Moysen: Ego sum qui sum. Ait: Sic dices filiis Israël: Qui est, misit me ad vos.
15 Dixitque iterum Deus ad Moysen: Hæc dices filiis Israël: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos: hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.
16 Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens: Visitans visitavi vos: et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto.
Exodus 6:3
3 qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente: et nomen meum Adonai non indicavi eis.
Exodus 20:24
24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei: veniam ad te, et benedicam tibi.
Exodus 33:19
19 Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te: et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.
Exodus 34:5-7
5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.
6 Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,
7 qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.
Deuteronomy 3:24
24 Domine Deus, tu cœpisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam: neque enim est alius deus vel in cælo, vel in terra, qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tuæ.
Deuteronomy 5:24
24 Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam: vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo.
1 Chronicles 17:19
19 Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.
1 Chronicles 29:11
11 Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.
Psalms 29:1-2
Psalms 89:16-18
Psalms 105:1-5
1 Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
2 Quis loquetur potentias Domini; auditas faciet omnes laudes ejus?
3 Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore.
4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo:
5 ad videndum in bonitate electorum tuorum; ad lætandum in lætitia gentis tuæ: ut lauderis cum hæreditate tua.
Psalms 145:1-10
1 Alleluja, [Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea;
2 (1b) psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,
3 in filiis hominum, in quibus non est salus.
4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:
6 qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.
7 Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos;
8 Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.
9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
10 Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.]
Psalms 150:2
2 Laudate eum in virtutibus ejus; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
Jeremiah 10:6
6 Non est similis tui, Domine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.
Jeremiah 23:6
6 In diebus illis salvabitur Juda, et Israël habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster.
Matthew 1:23
23 Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
John 17:6
6 { Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt.}
John 17:26
26 { Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.}
Ephesians 1:19
19 et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus,