Deuteronomy 14:3 Cross References - Clementine_Vulgate

3 Ne comedatis quæ immunda sunt.

Leviticus 11:43

43 Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.

Leviticus 20:25

25 Separate ergo et vos jumentum mundum ab immundo, et avem mundam ab immunda: ne polluatis animas vestras in pecore, et avibus, et cunctis quæ moventur in terra, et quæ vobis ostendi esse polluta.

Isaiah 65:4

4 qui habitant in sepulchris, et in delubris idolorum dormiunt; qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis eorum;

Ezekiel 4:14

14 A, a, a, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta: et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda.

Acts 10:12-14

12 in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli. 13 { Et facta est vox ad eum: Surge, Petre: occide, et manduca.} 14 Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.

Romans 14:14

14 Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est.

1 Corinthians 10:28

28 Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam:

Titus 1:15

15 Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.