Acts 9:11 Cross References - Clementine_Vulgate

11 { Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus: et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat.}

Deuteronomy 4:29

29 Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ.

2 Chronicles 33:12-13

12 Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. 13 Deprecatusque est eum, et obsecravit intente: et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.

2 Chronicles 33:18-19

18 Reliqua autem gestorum Manasse, et obsecratio ejus ad Deum suum, verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israël, continentur in sermonibus regum Israël. 19 Oratio quoque ejus et exauditio, et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam in quibus ædificavit excelsa, et fecit lucos et statuas antequam ageret pœnitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai.

Job 33:18-28

18 eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium. 19 Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit. 20 Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis. 21 Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur. 22 Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis. 23 Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem, 24 miserebitur ejus, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem: inveni in quo ei propitier. 25 Consumpta est caro ejus a suppliciis: revertatur ad dies adolescentiæ suæ. 26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam. 27 Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi. 28 Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.

Psalms 32:3-6

3 Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione. 4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. 5 Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra. 6 Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.

Psalms 40:1-2

1 [Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. 2

Psalms 50:15

15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.

Psalms 130:1-3

1 [Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. 2 Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam: sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea. 3 Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.]

Proverbs 15:8

8 Victimæ impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia.

Isaiah 55:6-7

6 Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. 7 Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.

Jeremiah 29:12-13

12 Et invocabitis me, et ibitis: et orabitis me, et ego exaudiam vos. 13 Quæretis me, et invenietis, cum quæsieritis me in toto corde vestro.

Jeremiah 31:18-20

18 Audiens audivi Ephraim transmigrantem: Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus: converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus. 19 Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam: et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ. 20 Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus, ait Dominus.

Jonah 2:1-4

1 Et præparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Jonam: et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus. 2 Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis, 3 et dixit: [Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam. 4 Et projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me: omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt.

Zechariah 12:10

10 Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiæ et precum: et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti.

Matthew 7:7-8

7 { Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.} 8 { Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.}

Luke 11:9-10

9 { Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.} 10 { Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.}

Luke 18:7-14

7 { Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?} 8 { Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?} 9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam: 10 { Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus.} 11 { Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus:} 12 { jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.} 13 { Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.} 14 { Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.}

Luke 23:42-43

42 Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. 43 { Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso.}

John 4:10

10 { Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.}

Acts 2:21

21 { Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.]}

Acts 8:22

22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.

Acts 8:26

26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta.

Acts 9:30

30 Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Cæsaream, et dimiserunt Tarsum.

Acts 10:5-6

5 Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus: 6 hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere.

Acts 11:13

13 Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus,

Acts 11:25

25 Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.

Acts 21:39

39 Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Judæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum.

Acts 22:3

3 Et dicit: Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.