Acts 7:15 Cross References - Clementine_Vulgate

15 Et descendit Jacob in Ægyptum: et defunctus est ipse, et patres nostri.

Genesis 46:3-7

3 Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. 4 Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos. 5 Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem, 6 et omnia quæ possederat in terra Chanaan: venitque in Ægyptum cum omni semine suo, 7 filii ejus, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies.

Genesis 49:33

33 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum.

Exodus 1:6

6 Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,

Numbers 20:15

15 quomodo descenderint patres nostri in Ægyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Ægyptii, et patres nostros:

Deuteronomy 10:22

22 In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli.

Deuteronomy 26:5

5 et loqueris in conspectu Domini Dei tui: Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in Ægyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero: crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitæ multitudinis.

Joshua 24:4

4 et dedi ei Isaac: illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum: Jacob vero et filii ejus descenderunt in Ægyptum.

Hebrews 11:21-22

21 Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgæ ejus. 22 Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.