Acts 1:17 Cross References - Clementine_Vulgate

17 qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus.

Matthew 10:4

4 Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.

Mark 3:19

19 et Judam Iscariotem, qui et tradidit illum.

Luke 6:16

16 et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor.

Luke 22:47

47 Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.

John 6:70-71

70 { (6:71) Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est?} 71 (6:72) Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.

John 17:12

12 { Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.}

Acts 1:25

25 accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum.

Acts 12:25

25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus.

Acts 20:24

24 Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.

Acts 21:19

19 Quos cum salutasset, narrabat per singula quæ Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius.

2 Corinthians 4:1

1 Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,

2 Corinthians 5:18

18 Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis,

Ephesians 4:11-12

11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, 12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.